Ministries » Other Groups

St. Vincent de Paul Society

Per Ecclesiae historiam ac continuatam eius agendi rationem "ministerium reconciliationis" (2 Cor 5,18), sacramentis Baptismatis Paenitentiaeque collatae, sicut pastorale munus se ostendit, quod tale semper vivide perceptum est, idque ex Iesu mandato veluti praecipua sacerdotalis ministerii pars gestum. Paenitentiae sacramenti celebratio saeculorum decursu diversas formas se manifestandi experta est, usque tamen eandem servans fundamentalem structuram, quae necessario, praeter ministri actionem — scilicet Episcopi tantum vel presbyteri, qui iudicat et absolvit, curat et sanat in Christi nomine — paenitentis actus complectitur: contritionem, confessionem et satisfactionem.

Please Contact:
Parish Office

805-682-4151
parishoffice@saintbarbaraparish.org